Latin
39.8.19 to 39.8.27
Jerome, Divina Bibliotheca 21. Liber Danielis Prophetae 39.8.19-27
Unproofread scanNot analysed yet
Itaque Nabuchodonosor rex misit ad congregandos satrapas, magistratus, et judices, duces, ct tyrannos, ct praefectos, omnesque principes regionum; Ut convenirent ad dedicationem statuae, quam erexerat Nabuchodonosor rex. Tunc congregati sunt satrapae, magistratus, et judices, et duces, ct tyranni, et optimates qui erant in potestatibus constituti, et universi principes regionum; Ut convenirent ad dedicationem statuae, quam erexerat Nabuchodonosor rex. Stabant autem in conspectu statuae, quam posuerat Nabuchodonosor rex: Et praeeo clamabat valenter: Vobis dicitur populis, tribubus, et lingitis; In hora, qua audieritis sonitum tubae, et fistulae, et citharae, sambucae, et psalterii, et symphoniae, et universi generis musicorum, Cadentes adorate statuam auream, quam constituit Nabuchodonosor rex. Si quis autem non prostratus adoraverit, eadem hora mittetur in fornacem ignis ardentis. Post haec igitur statim, ut audierunt omnes populi sonitum tubae, fistulae, et citharae, sambucae et psalterii, et symphoniae, et omnis generis musicorum: Cadentes omnes populi, et tribus et linguae adoraverunt statuam auream, quam constituerat Nabuchodonosor rex. Statimque in ipso tempore accedentes viri Chaldaei accusaverunt Judaeos dixeruntque Nabuchodonosor regi: Rex, in aeternum vive: Tu, rex, posuisti decretum, ut omnis homo, qui audierit sonitum tubae, fistulae, el citharae, sambucae, et psalterii, ct symphoniae, et universi generis musicorum, prosternat se, et adoret statuam auream.