Latin
Incipit Liber Danielis Prophetae
Jerome, Divina Bibliotheca 21. Liber Danielis Prophetae 39.9
Unproofread scanNot analysed yet
Si quis autem non procidens adoraverit, mittatur iu fornacem ignis ardentis. Sunt ergo viri Judaei, quos constituisti super opera regionis Babylonis, Sidrach, Misach, et Abdenago: Viri isti contempserunt, rex, decretum tuum: deos tuos non colunt, et statuam auream, quam erexisti, non adorant. Tunc Nabuchodonosor in furore et in ira praecepit, ut adducerentur Sidrach, Misach et Abdenago: qui confestim adducti sunt in conspectu regis. Pronuntiansque Nabuchodonosor rex, ait eis: Verene, Sidrach, Misach, el Abdenago, deos meos non colitis, et statuam auream, quam constitui, non adoratis? Nunc ergo si estis parati, quacumque hora audieritis sonitum tubae, fistulae, citharae, sambucae, ct psalterii, et symphoniae, omnisque generis musicorum, prosternite vos, ct adorate statuam quam feci: