Latin
45.1 to 45.2
Jerome, Divina Bibliotheca 24. Liber Ester 45.1-2
Unproofread scanNot analysed yet
[Cap. I.] In diebus Assueri, qui regnavit ab India usque Aethiopiam, super centum viginti septem provincias: quando sedit in solio regni sui, Susan civitas regni ejus exordium fuit. Tertio igitur anno imperii sui, fecit grande convivium cunctis principibus, et pueris suis, fortissimis Persarum, et Medorum inclytis, et praefectis provinciarum coram se, ut ostenderet divitias gloriae regni sui, ac magnitudinem, atque jactantiam potentiae suae, multo tempore, centum videlicet et octoginta diebus