Latin
Incipit Liber Esther
Jerome, Divina Bibliotheca 24. Liber Ester 45.3
Unproofread scanNot analysed yet
Cumque implerentur dies convivii, invitavit omnem populum, qui inventus est Susis, a maximo usque ad minimum: et jussit septem diebus convivium praeparari in vestibulo horti, et nemoris, quod regio cultu et manu consitum erat. Et pendebant ex omni parte tentoria aerii coloris, et carbasini ac hyacinthini, sustentata funibus byssinis, atque purpureis, qui eburneis circulis inserti erant, et colum nis marmoreis fulciebantur. Lectuli quoque aurei et argentei, super pavimentum smaragdino et Pario stratum lapide dispositi erant: quod mira varietate pictura decorabat. Bibebant autem qui invitati erant, aureis poculis, et aliis atque aliis vasis cibi inferebantur. Vinum quoque, ut magnificentia regia dignum erat, abundans, et praecipuum ponebatur. Nec erat qui nolentes cogeret ad bibendum, sed sicut rex statuerat, praeponens mensis singulos de principibus suis, ut sumeret unusquisque quod vellet.