Latin
Incipit Liber Esther
Jerome, Divina Bibliotheca 24. Liber Ester 45.11
Unproofread scanNot analysed yet
Cum autem venisset tempus singularum per ordinem puellarum, ut intrarent ad regem, expletis omnibus quae ad cultum muliebrem pertinebant, mensis duodecimus vertebatur: ita dumtaxat, ut sex mensibus oleo ungerentur myrtino, et aliis sex quibusdam pigmentis et aromatibus uterentur. Ingredientesque ad regem, quidquid postulassent ad ornatum pertinens, accipiebant, et ut eis placuerat, compositae de triclinio feminarum ad regis cubiculum transibant. Et quae intraverat vespere, egrediebatur mane, atque inde in secundas aedes deducebatur, quae sub manu Susagazi eunuchi erant, qui concubinis regis praesidebat: nec habebat potestatem ad Concinit et Hebr. textus, nm tametsi Chaldaeus Omphacinum,, vertat. Ut ut vero se res habeat, cum nostri, tum quos praesto habuit Martian. mss. pari omnes consensu myrtino, ut edidimus, legunt.