Latin
Incipit Liber Esther
Jerome, Divina Bibliotheca 24. Liber Ester 45.12
Unproofread scanNot analysed yet
Orontea crines perfundere myrrha. regem ultra redeundi, nisi voluisset rex, et eam venire jussisset ex nomine. Evoluto autem tempore per ordinem, instabat dies, quo Esther filia Abihail fratris Mardochaei, quam sibi adoptaverat in filiam, intrare deberet ad regem. Quae non quaesivit muliebrem cultum, sed quaecumque voluit Egeus eunuchus custos virginum, haec ei ad ornatum dedit. Erat enim formosa valde, et incredibili pulchritudine, omnium oculis gratiosa et amabilis videbatur. Ducta est itaque ad cubiculum regis Assueri mense decimo, qui vocatur Τhebeth, septimo anno regni ejus. Et amavit [Al. adamavit] eam rex plus quam omnes mulieres, habuitque gratiam et misericordiam coram eo super omnes mulieres, et posuit diadema regni in capite ejus, fecitque eam regnare in loco Vasthi. Et jussit convivium praeparari permagnificum cunctis principibus, et servis suis, pro conjunctione et nuptiis Esther. Et dedit requiem universis provinciis, ac dona largitus est juxta magnificentiam principalem.