Latin
Incipit Liber Esther
Jerome, Divina Bibliotheca 24. Liber Ester 45.16
Unproofread scanNot analysed yet
Cumque hoc crebrius dicerent, et ille nollet audire, nuntiaverunt Aman, scire cupientes utrum perseveraret in sententia: dixerat enim eis se esse Judaeum. Quod cum audisset Aman, et experimento probasset, quod Mardochaeus non sibi flecteret genu, nec se adoraret, iratus est valde, et pro nihilo duxit in unum Mardochaeum mittere manus suas: audierat enim quod esset gentis Judaeae. Magisque voluit omnem Judaeorum, qui erant in regno Assueri, perdere nationem.