Latin
45.17 to 45.19
Jerome, Divina Bibliotheca 24. Liber Ester 45.17-19
Unproofread scanNot analysed yet
Mense primo (cujus vocabulum est Nisan )anno duodecimo regni Assueri, missa est sors in urnam, quae Hebraice dicitur Phur, coram Aman, quo die et quo mense gens Judaeorum deberet interfici: et exivit mensis duodecimus, qui vocatur Adar. Dixitque Aman regi Assuero: Est populus per omnes provincias regni tui dispersus, et a se mutuo separatus, novis utens legibus et ceremoniis insuper et regis scita contemnens. Et optime nosti quod non expediat regno tuo ut insolescat per licentiam. Si tibi placet, decerne ut pereat: et decem millia talentorum appendam arcariis gazae tuae. Tulit ergo rex annulum, quo utebatur, de manu sua, et dedit eum Aman filio Amadathi de progenie Agag, hosti Judaeorum, dixitque ad cum: Argentum, quod tu polliceris, tuum sit, de populo age quod tibi placet.