Latin
45.21 to 45.23
Jerome, Divina Bibliotheca 24. Liber Ester 45.21-23
Unproofread scanNot analysed yet
Summa autem epistolarum haec fuit, ut omnes provinciae scirent, et pararent se ad praedictam diem. Festinabant cursores, qui missi erant, regis imperium explere. Statimque in Susis pependit edictum, rege et Aman celebrante convivium, et cunctis ·,qui in urbe erant, flentibus. [Cap. IV. ]Quae cum audisset Mardochaeus, scidit vestimenta sua, et indutus est sacco, spargens cinerem capiti: et in platea mediae civitatis voce magna clamabat, ostendens amaritudinem animi sui, et hoc ejulatu usque ad fores palatii gradiens. Non enim erat licitum indutum sacco aulam regis intrare. In omnibus quoque provinciis, oppidis, ac locis, ad quae crudele regis dogma pervenerat, planctus ingens erat apud Judaeos, jejunium, ululatus, et fletus, sacco et cinere multis pro strato utentibus·