Latin
Incipit Liber Esther
Jerome, Divina Bibliotheca 24. Liber Ester 45.24
Unproofread scanNot analysed yet
Ingressae autem sunt puellae Esther et eunuchi, nuntiaveruntque ei. Quod audiens consternata est: et misit vestem, ut, ablato sacco, induerent eum, quam accipere noluit. Accitoque Athach eunucho, quem rex ministrum ei dederat praecepit ei ut iret ad-Mardochaeum, et disceret ab eo cur hoc faceret. Egressusque Athach, ivit ad Mardochaeum stantem in platea civitatis, ante ostium palatii: qui indicavit ei omnia quae acciderant, quomodo Aman promisisset, ut in thesauros [Al. thesauro] regis pro Judaeorum nece inferret argentum. Exemplar quoque edicti, quod pendebat in Susis, dedit ei, ut reginae ostenderet, et moneret eam, ut intraret ad regem, et deprecaretur eum pro populo suo. Regressus Athach, nuntiavit Esther omnia, quae Mardochaeus dixerat. Quae respondit ei, et jussit ut diceret Mardochaeo: Omnes servi regis, et cunctae, quae sub ditione ejus sunt, norunt provinciae, quod sive vir, sive mulier, non vocatus, interius atrium regis intraverit, absque ulla cunctatione statim interficiatur: nisi forte rex auream virgam ad cum tetenderit pro signo clementiae, atque ita possit vivere. Ego igitur quomodo ad regem intrare potero, quae triginta jam diebus non sum vocata ad eum? Quod cum audisset Mardochaeus, rursum mandavit Esther, dicens: Ne putes quod animam tuam tantum liberes, quia in domo regis es prae cunctis Judaeis: si enim nunc silueris, per aliam occasionem liberabuntur Judaei: et tu, et domus patris lui peribitis. Et quis novit, utrum idcirco ad regnum veneris, ut in tali tempore parareris?