Latin
Incipit Liber Esther
Jerome, Divina Bibliotheca 24. Liber Ester 45.4
Unproofread scanNot analysed yet
Vasthi quoque regina fecit convivium feminarum in palatio, ubi rex Assuerus manere consueverat. Itaque die septimo, cum rex esset hilarior, et post nimiam potationem [Al. potionem] incaluisset mero, praecepit Mauman, et Bazatha, Arbona, et Bagatha, et Abgatha, et Zarath et Charchas, septem eunuchis, qui in conspectu ejus ministrabant, ut introducerent Vasthi reginam coram rege, posito super caput ejus diademate, ut ostenderet cunctis populis et principibus pulchritudinem illius: erat enim pulchra valde. Quae renuit, et ad regis imperium, quod per eunuchos mandaverat, venire contempsit.