Latin
Incipit Liber Esther
Jerome, Divina Bibliotheca 24. Liber Ester 45.47
Unproofread scanNot analysed yet
Dies autem tertiusdecimus mensis Adar, unus [Al. primus] apud omnes interfectionis fuit, et quartadecima die caedere desierunt. Quem constituerunt esse solemnem, ut in co omni tempore deinceps vacarent epulis, gaudio atque conviviis. At hi qui in urbe Susan caedem exercuerant, tertio decimo, et quarto decimo die ejusdem mensis in caede versati sunt: quinto decimo autem die percutere desierunt. Et idcirco eumdem diem constituerunt solemnem epularum atque laetitiae. Hi vero Judaei, qui in oppidis non muratis ac villis morabantur, quartum decimum diem mensis Adar conviviorum et gaudii decreverunt, ita ut exsultent in eo, et mittant sibi mutuo partes epularum et ciborum.