Latin
Incipit Liber Esther
Jerome, Divina Bibliotheca 24. Liber Ester 45.48
Unproofread scanNot analysed yet
Scripsit itaque Mardochaeus omnia haec, et litteris comprehensa misit ad Judaeos, qui in omnibus regis provinciis morabantur, tam in vicino positis [Al. tac. positis], quam procul, ut quartam decimam et quintam decimam diem mensis Adar pro festis susciperent, et revertente semper anno solemni honore celebrarent: quia in ipsis diebus se ulti sunt Judaei de inimicis suis, et luctus atque tristitia in hilaritatem gaudiumque conversa sunt, essentque dies isti epularum atque laetitiae, et mitterent sibi invicem ciborum partes, et pauperibus manuscula largirentur.