Latin
INCIPIT LIBER aTOBIÆ
Jerome, Divina Bibliotheca 25 Liber Tobiae 28
Unproofread scanNot analysed yet
[Cap. X.] Cum vero moras faceret Tobias, causa nuptiarum, sollicitus crat pater ejus Tobias, dicens: Putas quare moratur filius meus, aut quare detentus est ibi? Putasne Gabelus mortuus est, et nemo reddet illi pecuniam? Cœpit autem contristari nimis ipse, et Anna uxor ejus cum eo: et coeperunt ambo simul flere: eo qnod die statuto minime reverteretur lilius eorum ad eos. Flebat igitur mater ejus i irremediabilibus lacrymis, atque diccbat: Heu! heu! me, fili mi, ut quid te misimus peregrinari, lumen oculorum nostrorum, baculum senectutis nostrae, sola. tium vitæ nostræ, spem posteritatis nostra: ! Omnia simul in te uno habentes, te non debuimus dimittere a nobis. Cui diccbat Tobias: Tace, et noli turbari, sanus cst filius noster: salis fidelis est vir ille, cum quo misimus eum. Illa amem nullo modo consolari poterat, sed quotidiecxsiliens circumspiciebat, et circuibat vias omnes, per quasspes remeandi videbatur, ut procul videret eum, si fieri posset, venientem.