Latin
INCIPIT LIBER aTOBIÆ
Jerome, Divina Bibliotheca 25 Liber Tobiae 29
Unproofread scanNot analysed yet
At vero Raguel dicebat ad generum suum: Mane hie, et ego mittam nuntium salutis de te ad Tobiam patrem tuum. Cui Tobias ait: Ego novi, quia pater mcus et matcr mea modo dies computant, et cruciatur spiritus corum in ipsis. Cumque verbis multis rogarct Raguel Tobiam, et ille eum nulla. ratione vellet audire, tradidit ei Saram, et dimidiam partem omnis substantiæ suæ in pueris, in puellis, in pecudibus, in camelis, ct in vaccis, ot in pecunia multa: at salvum at que gaudentem dimisit cum a se, dicens: Angelus Domini sanctus sit in itinere vestro, perducatque vos incolumes, et inveniatis omnia recte circa parentes vestros, et videant oculi mel tllios vestros priusquam moriar. Et apprehendentes parentes filiam suain, osculati sunt eam, et dimiserunt ire: monentes eam honorare soceros, diligere maritum, regere familiam, gubernare domum, et se ipsam irreprehensibilem cxhibcre.