Latin
INCIPIT LIBER aTOBIÆ
Jerome, Divina Bibliotheca 25 Liber Tobiae 7
Unproofread scanNot analysed yet
Contigit autem ut quadam die fatigatus a sepultura, veniens in domum suam, jactasset se juxta parietem, et obdormisset, et ex nido hirundinum dormienti illi calida stercora inciderent super oculos ejus, fieretque caecus. Hanc autem tentationem ideo permisit Dominus evenire illi, ut posteris daretur exemplum patientiæ ejus, sicut et sancti Job. Nam cum ab infantia sua semper Deum timuerit, et mandata ejus custodierit, non est contristatus contra Deum, qnod plaga caecitatis evenerit ei, sed immobilis in Dei timore permansit, agens gratias Deo omnibus diebus vitæ suae. Nam sicut beato Job insultabant reges, ita isti parentes et cognati cjus irridebant vitam ejus, dicentes: Ubi est spes tua, pro qna eleemosynas et sepulturas faciebas? Tobias vero increpabat eoa, dicens: Nolite ita loqui: quoniam filii sanctorum sumus, et vitam illam expectamus quam Deus daturus est his, qui fidem suam numquam mutant ab eo.