Latin
INCIPIT LIBER aTOBIÆ
Jerome, Divina Bibliotheca 25 Liber Tobiae 8
Unproofread scanNot analysed yet
Anna vero uxor ejus ibat ad opus textrinum quotidie, et de labore manuum suarum victum, quem consequi poterat, defcrebat. Unde factum est, ut hædum caprarum accipicns detulisset domi: cujus cum vocem balant a vir cjus audisset, dixit: Videte, ne forte furtivus sit, reddite eum dominis suis, quia non licet nobis aut edere ex furto aliquid, ant contingere. Ad haec uxor cjus irata respondit: Manifeste vana facta est spes tua, et eleemosynæ tuæ modo apparuerunt lAt. paruerunt]. Atque his et aliis hujuscemodi verbis exprobrabat ei.