Latin
INCIPIT LIBER aTOBIÆ
Jerome, Divina Bibliotheca 25 Liber Tobiae 9
Unproofread scanNot analysed yet
[Cap. III.] Tunc Tobias ingemuit, et ccepit orare cum lacrymis, dicens: Justus es, Domine, et omnia judicia tua a justa sunt, et omnes vias tua-, misericordia, et veritas, et judicium. Et nunc, Domine, memor esto mei, et ne vindictam sumas de peccatis meis, neque reminiscaris delicta mea, vel parentum meorum. Quoniam non obedivimus præceptis tuis, ideotraditi sumus in direptionem, et captivitatem, et mortem, ct in fabulam, et in impropcrium omnibus nationibus, in quibus dispersisti nos. Et nunc, Domine, magna judicia tua,quia [At. qui] non egimus secundum præcepta tua, et non ambulavimus sinceriter coram te. Et nunc, Domine, secundum voluntatem tuam fac mecum, ct praecipe in pace recipi spiritum meum: expedit enim milii mori magis quam vivcre.