Latin
Incipit Liber Judith
Jerome, Divina Bibliotheca 26 Liber Judith 28
Unproofread scanNot analysed yet
Cumque venissent ad portam civitatis, invenerunt exspectantem Oziam et presbyteros civitatis. Qui cum vidissent cam, stupentes mirati sunt nimis pulchritudinem ejus. Nihil tamen interrogantes eam, dimiserunt transire, dicentes: Deus patrum nostrorum det tibi gratiam, et omne consilium tui cordis sua virtute corroboret, ut glorietur super te Jerusalem, et sit nomen luum in numero sanctorum et justorum. Et dixerunt hi qui illic erant omnes una voce: Fiaf, flat. Judith vero orans Domiuum, transivit per portas et ipsa et abra ejus.