Latin
Incipit Liber Judith
Jerome, Divina Bibliotheca 26 Liber Judith 29
Unproofread scanNot analysed yet
Factum est autem, cum descenderet montem, circa ortum diei, occurrerunt ei exploratores Assyriorum, et tenuerunt eam, dicentes: Unde venis? aut quo vadis? Quae respondit: Filia sum Hebraeorum, ideo ego fugi a facie eorum, quoniam futurum agnovi, quod dentur vobis in deprædationem, pro eo quod contemnentes vos, noluerunt ultro traderQ seipsos, ut invenirent misericordiam in conspectu vestro. Hac de causa cogitavi mecum dicens: Vadam ad faclem principis Holofernis, ut indicem ilii secreta illorum, et ostendam illi quo aditu possit obtinere eos ita ut non cadat vir unus de exercitu ejus.