Latin
Incipit Liber Judith
Jerome, Divina Bibliotheca 26 Liber Judith 45
Unproofread scanNot analysed yet
Universi autem adorantes Dominum, dixerunt ad eam: Benedixit te Dominus in virtute sua, quia per te ad nihilum redegit inimicos nostros. Porro Ozias, princeps populi Israel, dixit ad eam: Benedicta es tu filia a Domino Deo excelso, prae omnibus mulieribus super terram. Benedictus Dominus, qui creavit coelum ct terram, qui te direxit in vulnera capitis principis inimicorum nostrorum: quia hodie nomen luum ita magnificavit, ut non recedat laus tua deore hominum, qui memores fuerint virtutis Domini in aeternum, pro quibus non pepercisti animae tuæ, propter angustias et tribulationem generis tui, sed subvenisti ruinæ ante conspectum Dei nostri. Et dixit omnis populus: Fiat, fiat.