Latin
Incipit Liber Judith
Jerome, Divina Bibliotheca 26 Liber Judith 46
Unproofread scanNot analysed yet
Porro Achior vocatus venit, et dixit ei Judith: Deus Israel, cui tu testimonium dedisti quod ulciscatur se de inimicis suis, ipse caput omnium incredulorum incidit hac nocte in manu mea. Et ut probes quia ita est, ecce caput Holofernis, qui in contemptu superbiæ suæ Deum Israel contempsit, et tibi interitum minabatur, dicens: Cum captus fuerit populus Israel, gladio perforari præcipiam latera tua. Videns autem Achior caput Holofernis, angustiatus præ pavore, cecidit in faciem suam super terram, ct aestuavit anima ejus; postea vero quam, resumpto spiritu, recreatus est, procidit ad pedes cjus, et adorayit eam, et dixit: Benedicta tu a Deo tuo in omni tabernaculo Jacob, quoniam in omni gente, quæ audierit nomen luum, magnificabitur super te Deus Israel.