Latin
19.2 to 19.3
Jerome, Divina Bibliotheca 29 Liber Sapientiae 19.2-3
Unproofread scanNot analysed yet
Per quem omnia natio transivit, quæ tegebatur tua manu, videntes tua mirabilia et monstra. Tamquam enim equi depaverunt escam, et tamquam agni exsultaverunt, magnificantes te, Domine, qui liberasti ill os. Memores enim erant adhuc eorum, quæ in incolatu illorum facta fuerant, quemadmodum pro natione animalium eduxit terra muscas, et pro piscibus eructavit fluvius multitudiuem ranarum. Novissime autem viderunt novam creaturam avium, cunt adducti concupiscentia postulaverunt escas epulationis. In allocutione enim desiderii, ascendit illis de mari ortygometra: et vexationes peccatoribus supervenerunt, non sine illis, quæ ante facta erant, argumentis per vimefulminum: juste enim patiebantur secundum suas nequitias.