Latin
Chapter 19
Jerome, Divina Bibliotheca 29 Liber Sapientiae 19.4
Unproofread scanNot analysed yet
Etenim detestabiliorem inhospitalitatem institnerunt: alii quidem ignotos non recipiebant advenas, alii autem bonos hospites in servitutem redigebant. Et non solum hæc. sed et alias quidam respectus illorum erat: quoniam inviti recipiebant extraneos. Qui autem cum lætitia receperunt hos, qui eisdem usi erant justitiis, sævissimis afflixerunt doloribus. Percussi sunt autem cæcitate: sicut illi in foribus justi, cum subitaneis cooperti essent tenebris, unusquisque transitum ostii sui quærebat. In se enim elementa dum convertuntur, sicut in organo qualitatis sonus immutatur, et omnia suum sonum custodiunt: unde æstimari ex ipso visu certo potest. Agrestia enim in aquatica convertebantur: et quaecumque erant natantia, in terram transibant. Ignis in aqua valebat supra suam virtutem, It aqua exstinguentis naturce obliviscebatur. Flammæ econtrario corruptibilium animalium non vexaverunt carnes coambulantium, nec dissolvebant illam, quæ recte dissolvebatur sicut glacies, bonam escam. In omnibus enim magnificasti populum 'autH, Domine, et honorasti, et non dexpexisti, in omni tempore, in omni loco assistens eis. Explicit liber Sapientiæ.