Latin
7.22 to 7.36
Jerome, Divina Bibliotheca 29 Liber Sapientiae 7.22-36
Unproofread scanNot analysed yet
temporum. Anni curaM, et stellarum dispositiones. Natura. animalium, et ira. bestiarum, vim ventorum, et cogitationes hominum, differentia virgultorum, et virtutes radicum. Et quæcumque sunt abtconsa et improvisa, didici: omnium enim artifex docuit me sapientia. Est enim in illa spiritus intelligentiæ, sanctus, uni- ]cus, multiplex, subtilis, disertus, mobilis, incoinquinatus, certus, suavis, amana bonum, acutus, quem nihil vetat, benefaciens, Humanus, benignus,. fabilis, certus, securus, omnem habens virtutem, omnia prospicient, et qui capiat omnes spiritus, intelligibilis, mundus, subtilis. Omnibus enim mobilibus mobilior est sapientia: attingit autem ubique propter suam munditiam. Vapor est enim i irtutis Dei, et emanatio quædam eat claritati. omnipotentis Dei sincera: et ideo nihil inquinatum in eum incurrit. Candor eat enim lucis æternæ, et tpeculum tine macula Dei majestatis, et imago bonitatis illius. Et cum sit una, omnia potest: ei in te permanent omnia innovat, et per nationes in animas sanctas se transfert, amicos Dei et prophetas constituit. Neminem enim diligit Deut, niti eum, qui cum sapieutia inhabitat. Est enim hæc speciosior sole, et super omnem dispositionem stellarum, luci comparata invenitur prior. Illi enim succedit nox: sapientiam autem non iincit malitia.