Latin
Chapter 8
Jerome, Divina Bibliotheca 29 Liber Sapientiae 8.1
Unproofread scanNot analysed yet
Attingit ergo a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter. Hanc amavi, et exquisivi a juventute mca, et quæsivi sponsam milei eam assumere, et amator factus sum formæ illius. Generositatem illius glorificat, contubernium habena Dei: sed et AL tac. et] omnium Dominus dilexit illum. Doctrix enim est disciplinæ Dei, ct electrix operum illius. Et si divitiæ appetuntur iu vita, quid sapientia locupletius, quae operatur omnia? Si autem sensus operatur: quis horum, quæ sunt, magis quam illa eat artifex 1 Et si justitiam quis diligit: labores hujus magnas habent virtutes: sobrietatem enim, et prudentiam do-; cet, et justitiam, el "virtutem, quibus utilius nihil eat in vita hominibus.