Latin
Book 1, Chapter 11
Jerome, Divina Bibliotheca 31 Libri Duo Machabeorum 1.11.6
Unproofread scanNot analysed yet
Ut audivit autem Jonathas, jussit obsidere: et elegit de senioribus Israel, et de sacerdotibus, et dedit se periculo. Et accepit aurum I et argentum, et vestem, et alia xenia multa, et abiit ad vegem Ptolemaidam, et iitvenit gratiam in conspectu ejus. Et interpellabant adversus eum quidam iniqui ex gente sua. Et fecit ei rex sicut fecerant ei, qui ante eum fucrant: et exaltavit eum in conspectu omnium amicorum suorum. Et statuit ei principatum sacerdotii [Al. sacerdotis], et quæcumque lia habuit prius pretiosa, et fecit eum principem amicorum. Et postulavit Jonathas a rege, ut immunem faceret Judæam, et tres toparchias, et Satnariam, et confines ejus: et promisit ei talenta trecenta: Et consensit rex: et scripsit Jonathæ epistolas de his omnibus, hunc modum continentes; Rex Demetrius fratri Jonathæ salutem, et genti Judæorum. Exemplum epistolæ, quam scripsimus Lastheni parenti nostro de vobis, misimus ad vos ut sciretis: Rex Demetrius Lastheni parenti salutem. Genti Judæorum amicis nostris, et conservantibus quæ justa sunt apud nos, decrevim us benefacere propter benignitatem ipsorum, quam erga nos habent. Statuimus ergo illis omnes fines Judææ, et tres civitates, Lydun, et Ramathan, quæ additæ sunt Judææ ex Samaria, et omnes confines earum sequestrari omnibus sacrificantibus in Jerosolymis pro his, quæ ab eis prius accipiebat rexper singulos ariDos, et pro fructibus terræ, et pomorum.