Latin
Book 1, Chapter 11
Jerome, Divina Bibliotheca 31 Libri Duo Machabeorum 1.11.7
Unproofread scanNot analysed yet
Et alia, quæ ad nos pertinebant decimarum, e! tributorum ex hoc tempore remittimus cis: et areas sulinarum, et coronas, quæ nobis deferebantur, Omnia ipsis concedimus: et nihil horum irr:tum erit ex hoc, et in omne tempus. Nunc ergo curate facere horum exemplum, et detur Jonathæ, et ponatur in monte sancto, in loco celebri. Et videns Demetrius rex quod siluit terra in conspectu suo, et nihil ei resistit, dimisit totum exercitum suum, unumquemque in locum suum, excepto peregrino exercitu, quem contraxit ab insulis gentium: et inimici erant ei omnes exercitus patrum ejus.