Latin
Book 2, Chapter 10
Jerome, Divina Bibliotheca 31 Libri Duo Machabeorum 2.10.8
Unproofread scanNot analysed yet
Cum autem Machabæo nuntiatum esset quod factum est, principibus populi congregatis, accusavit, quod pecunta fratres vendidissent, adversariis eorum dimissis. Ilos igitur proditores factos interfecit, et confestim duas turres occupavit, Armis autem, ac manibus omnia prospere agendo in duabus munitionibus plus quam viginti millia peremit. At Timotheus, qui prius a Judæis fuerat superatus, convocato exercitu peregrinæ multitudinis, et congregato equitatu Asiano, advenit quati armis Judceam capturus. Machabæus autem, et qui cum ipso erant, appropinquante illo, deprecabantur Dominum, caput terra aspergentes, lumbosque ciliciis præcincti. Ad altaris crepidinem provoluti, ut sibi propitius, inimicis autem eorum esset inimicus, et adversariis adversetur, sicut lex dicit. Et ita post orationem, tumptis armis, longit, de civitare procedentes, et proximi hostibus effecti resederunt. Primo autem solis ortu utrique commiserunt: isti quidem victoriæ, et prosperitatis sponsorem cum virtute 'Dominum habentes: illi autem ducem belli animum habebant. Sed, cum vehemens pugna esset, apparuerunt adversariis de cælo viri quinque in equis, freni. aureis decori, ducatum Judæis præstantes: Ex quibus duo Machabæum medium habentes, arm; ,suit circumseptum incolumem conservabant: in adversario' autem tela, et fulmina jaciebant, ex quo et cæcitate confusi, et repleti perturbatione cadebant.