Latin
Book 2, Chapter 10
Jerome, Divina Bibliotheca 31 Libri Duo Machabeorum 2.10.9
Unproofread scanNot analysed yet
Interfecti sunt autem viginti millia quingenti, et equites sexcenti. Timothæus vero confugit in CaMaram præsidium munitum, cui præerat Cheræas. Machabæus autem, et qui cum eo erant, lætantes obsederunt præsidium diebus quatuor. At hi, qui intus erant, loci firmitate confisi, supra modum maledicebant, et sermones nefandos jactabant. Sed cum dies quinta illucesceret, viginti juvenes ex his, qui cum Machabæo erant, accensi animis propter blasphemiam, viriliter accesserunt ad murum, et feroci animo incedentes ascendebant. Sed et alii similiter ascendentes, turres, portasque succendere aggressi sunt, atque ipsos maledicos t'ivo, concremare. Per continuum autem biduum præsidio vastato, Timotheum occultantem se in quodam repertum loco peremei unt: et fratrem illius Cheræam, et Apollophanem occiderunt. Quibus gestis, in hymnis et confessionibus benedicebant Dominum, qui magna fecit in Israel, et victoriam dedit illis.