Latin
Book 2, Chapter 11
Jerome, Divina Bibliotheca 31 Libri Duo Machabeorum 2.11.1
Unproofread scanNot analysed yet
Sed parvo post tempore, Lysias procurator regia, et propinquus, ac negotiorum præpositus, graviter ferens de his quæ acciderant, Congregatis octoginta millibus, et equitatu universo, veniebat adversus Judceos, existimans se civitatem quidem captam gentibus habitaculum facturum, Templum vero in pecuniæ quæstum, sicut cætera delubra gentium habiturum, et per singulos annos venale sacerdotium: Nusquam recogitans Dei potestatem, sed mente effrenatus ill multitudine peditum, et in millibus equitum, el in octoginta elephantis confidebat. Ingressus auttm Judæam, et appropiant Bethsura, quæ erat in angusto loco, ab Jerosolyma intervallo quinque stadiorum, illud præsidium expugnabat. Ut autem Machabæus, et qni cum eo erant, cognoverum expugnari præsidia, cunt fletu et lacrymis rogabant Dominum, et omnis turba simul, ut bonum angelum mitteret ad salutem Israel.