Latin
Book 2, Chapter 12
Jerome, Divina Bibliotheca 31 Libri Duo Machabeorum 2.12.6
Unproofread scanNot analysed yet
Et Timotheum quidem in illis loci. non comprehenderunt, nulloque negotio perfecto regressus eat, relicto in quodam loco firmissimo præsidio. Dositheus autem, et Sosipater, qui erant duces cum Machabæo, peremerunt a Timotheo relictos in præsidio, decem millia viros, At Machabæus, ordinatis circum se sex millibus, et constitutis per cohortes, adversus Timolheum processit, habentem secum centum viginti millia pedituln, equitumque duo millia quingentot. Cognito autem Judæ adventu, Timotheu. præmisit mulieres, et filios, et reliquum apparatum, in præli. dium, quod Carnion dicitur: erat enim inexpugnabile, et accessu difficile propter locorum angustias: