Latin
2.12.7 to 2.12.8
Jerome, Divina Bibliotheca 31 Libri Duo Machabeorum 2.12.7-8
Unproofread scanNot analysed yet
Cumque cohors Judæ prima apparuisset, timor hostibus incussus est, ex præsentia Dei, qui universa conspicit, et in fugam versi sunt alius ab alio, ita ut magis a suis dejicerentur, et gladiorum suorum ictibus debilitarentur. Judas autem vehementer instabat puniens profanos, et prostravit ex eis triginta millia virorum. Ipse vero Timotheus incidit in partes Dosithei, et Sosipatris: et multis precibus postulabat, ut vivus dimitteretur, eo quod multorum ex Judæis parente. haberet, ac fratres, quos morte ejus decipi eveniret.