Latin
Book 2, Chapter 3
Jerome, Divina Bibliotheca 31 Libri Duo Machabeorum 2.3.8
Unproofread scanNot analysed yet
Alii etiam apparuerunt duo juvene. virtute decori, optimi gloria, speciosique amictu: qui circumsteterunt eum, et ex utraque parte flagellabant, sine intermistione multis plagis verberantes. Subito autem Heliodorus concidit in terram, eumque multa caligine circumfusum rapuerunt, atque iti. ella gestatoria positum ejecerunt. Et is. qui cum multis cursoribus, et satellitibus pradictum ingressus est ararium, portabatur, nutto sibi auxitium ferente, manifesta Dei cognita vir'ute: Et ille quidem per divinam virtutem jacebat mutus, atque omni spe et salute privatus. Hi autem Dominum benedicebant, quia magnificabat locum suum: et templum, quod paulo ante timore ac tumultu erat plenum, apparente omnipotente Domino. gandio et latitia impletum est.