Latin
Book 2, Chapter 3
Jerome, Divina Bibliotheca 31 Libri Duo Machabeorum 2.3.9
Unproofread scanNot analysed yet
Tunc vero ex amicis Heliodori quidam rogabant confestim Oniam, tit invocaret Altissimum, ut vitam donaret ei, qui in supremo spiritu erat constitutus. Considerans autem summus sacerdos, ne forte. rex suspicaretur malitiam aliquam ex Judæis circa lIeliodorum contummatam, obtulit pro salute viri hostiam salutarem. Cumque summus tacerdos exoraret, iidem juvenes eisdem vestibus amicti, astantes Heliodoro, dixerunt: Unice sacerdoti gratias age: nam propter eum Dominus tibi vitam donavit. Tu autem a Deo flagellatus, nuntia omnibus magnatia Dei, et potestatem. Et his dictis, non comparuerunt. Heliodorus autem, hostia Deo oblata, et votis magnis promissis ei, qui vivere illi connectit, et Oniæ gratias agens, recepto exercitu, repedubat ad regem. Testabatur autem omnibus ea quæ sub oculis suis viderat opera magni Bei. Cum autem rex interrogasset Heliodorum, quis esset aptus adhuc semel Jerosolymam ritui, ait: Si quem habet hostem, aut regni tui intidialorem, mitte illuc, et flagellatum eum recipiet, si tamen evaserit: co quod in loco sit vere Dei quædam. virtus. Nam ipse, qui hubet in coelis habitationem, visitator, et adjutor cst loci illius, et venientes ad miulefaciendum percutit, ac perdit. Igitur de Heliodoro, et ærarii custodia ita rea se habet.