Latin
Book 2, Chapter 4
Jerome, Divina Bibliotheca 31 Libri Duo Machabeorum 2.4.1
Unproofread scanNot analysed yet
Simon autem prædictus pecuniarum, et patriæ delator, male loquebatur de Onia, tamquam ipse Ileliod orum instigasset ad hæc, et ipse fuisset incentor malorum: Provisoremque civitatis, ac defensorem gentis suæ, et æmulatorem legis Dei audebat insidiatorem regni diccre. Sed, cum inimicitia! in tantum procederent, ut etiam per quosdam Simonis necessarios homicidia fierent: Considerans Onias periculum contentionis, et Apollonium insanire, utpote ducem Cœlesyriæ, et Phœnicis, ad augendam malitiam Simonis, ad regem te contulit, Non ut civium accusator, sed communem utilitatem apud semetipsum universæ multitudinis considrans: Videbat enim sine regali providentia impossibile esse pacem rebus dari, nec Simonem posse cesaare a stultitia sua. Sed post Seleuci vitæ excessum, cum suscepisset regnum Antiochus, qui Nobilis appellabatur, ambiebat Jason frater Oniæ summum sacerdotium: Adito rege, promittens ei argenti talenta trecenta sexaginta, el ex redditibus aliis talenta octoginta: Super hæc promittebat et alia centum quinquaginta, si potestati ejus concederetur gymnasium, et ephebiam sibi constituere, et eoa, qui in Jerosolymis erant, Antiochenos scribere. Quod cum rex annuisset, et obtinuisset principatum, statim ad gentilem ritum eontribules suos transferre cœpit. Et amotis hit, quæ humanitati, cauta Judæis a reg bus fuerant constituta, per Joannem patrem Eupolemi, qui apud Romanos de amicitia, et societate fun. ctus eat legatione legitima, civium jura destituent, prava instituta sanciebat.