Latin
Book 2, Chapter 8
Jerome, Divina Bibliotheca 31 Libri Duo Machabeorum 2.8.2
Unproofread scanNot analysed yet
Et invocabant Dominum, ut respiceret in populum, qui ab omnibus calcabatur: et misereretur templo, quod contaminabatur ab impiis. Misereretur etiam exterminio civitatis, qum esset illico complananda, et vocem sanguinis ad se clamanlia audiret: Memoraretur quoque iniquissimas mortes parvuloruminnocentum, et blasphemias nomini suo illatas, et indignaretur super his. At Machabœus,congregata multitudine, into/erabiti. gentibus efficiebatur: ira enim Domini in misericordiam conversa est. Et superveniens castellis, et civitatibus improvisus, succendebut eas: et opportuna loca2occupans, non paucas hostium strages dabat: Maxime autem noctibus ad hujuscemodi excursus ferebatur, et fama virtulis ejus ubique diffundebatur. Videns autem Philippus paulatim virum ad profectum venire, ac frequentius res ei cedere prospere, ad Ptolemœumducem Cœlesyriæ, et Phoenicis scripsit, ut auxilium ferret regis negotiis.