Latin
2.8.3 to 2.8.5
Jerome, Divina Bibliotheca 31 Libri Duo Machabeorum 2.8.3-5
Unproofread scanNot analysed yet
At ille velociter misit Nicanorem Patrocli de prinroribus amicum, a dans ei de permistis gentibus, armatis non minus viginti millibus, ut universum Judæorum genus deleret: adjuncto ei et Gorgia viro militari, et in bellicis rebus experientissimo. Constituit autem Nicanor, ut regi tributum, quod Romanis erat dandum, duo millia talentorum de captivitate Judœorum suppleret: Statimque ad maritimas civitates misit, convocans ad coemptionem Judaicornm mancipiorum, promittent se nonaginta mancipia talento distracturum, non respiciens ad vindictam, quæ eum a6 Omnipotente esset consecutura. Judas autem ubi comperit, indicavit his,qui secum erant, Judaeis Nicanoris adventum. Ex quibus quidam formidantes, et non credentes Dei justitiæ, in fugam vertebantur: Alii vero, si quid ei [Al. eis]supererat, vendebant, simulque Dominum deprecabantur, ut eriperet eoa ab impio Nicanore, qui eoa prius quam cominus veniret, vendiderat: