Latin
Book 2, Chapter 8
Jerome, Divina Bibliotheca 31 Libri Duo Machabeorum 2.8.6
Unproofread scanNot analysed yet
Et si nun propter eos, propter testamentum tamen, quod erat ad patres eorum, et propter invocationem sancti et magnifici nominis ejus super ipsos. Convocatis autem Machabœus septem millibus, qui cum ipso erant, rogabat, ne hostibus reconciliarentur, neque metuerent inique venientium adversum se hostium multitudinem: sed fortiter contenderent: Ante oculos habentes contumeliam, quce loco sancto ab Itis injuste esset ilIa'a, itemque, et ludibrio habitas civitatis injurium, adhuc etiam veterum instituta convutsa. Num illi quidem armis confidunt, ait, simul et audacia: nos autem in omnipotente Domino, qui potest et venientes adversum nos, et universum mundum uno nutu delere, confidimus.