Latin
2.14 to 2.26
Jerome, Divina Bibliotheca 36 Liber Actuum Apostolorum 2.14-26
Unproofread scanNot analysed yet
Sol convertetur in tenebras, et luna in sanguinem, antequam veniat dies Domini magnus et manifestus. Et erit: omnis quicumque invocaverit nomen Domini, salvus erit. Viri Israelitae, audite verba hæc: Jesum Nazarænum, virum approbatum a Deo in vobis, virtutibus, et prodigiis, et signis, quae fecit Deus pcr illum in medio vestri, sicut et vos scitis: hunc definito consilio et praescientia Dei traditum, per manus iniquorum affigentes interemistis: quem Deus suscitavit, solutis doloribus inferni, juxta quod impossibile erat teneri illum ab eo. David enim dicit in cum: Providebam Dominum in conspectu meo semper: quoniam a dextris est mihi ne commovear. Propter hvc lætatum est cor meum, et exsultavit lingua mea, insuper et caro mea requiescet in spe: Quoniam non derelinques animam meam in inferno, nec dabis Sanctum tuum videre corruptionem. Notas mihi fecisti vias vitae: et replebis me jucunditatc cum facie tua. Viri fratres, liceat audenter dicere ad vos de pati iarcha David, quoniam defunctus est, et sepultus. et sepulerum ejus est apud nos usque in hodiernum diem. Propheta igitur cum esset, et sciret quia jurejurando jurasset illi Deus de fructu lumbi ejus sedere super sedem ejus: providens locutus est deresurrectione Christi, quia neque derelictus est in inferno, neque ciro ejus vidit corruptionem. Hunc Jesum resuscitavit Deus, cujus omnes nos testes sumus. Dextera igitur Dei exaltatus, et promissione Spiritus sancti accepta a Patre, effudit hunc, quem vos videtis, et auditis. Non enim David ascendit in coelum: dixit autem ipse: Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum: Certissime sciat ergo omnis domus Israel, quia et Dominum eum, et Christum fecit Deus, hunc Jesum, quem vos crucifixistis. Ilis aulem auditis, compuncti sunt corde, et dixerunt ad Petrum, et ad reliquos apostolos: Quid facicmus, viri fratres?