Latin
2.27 to 2.36
Jerome, Divina Bibliotheca 36 Liber Actuum Apostolorum 2.27-36
Unproofread scanNot analysed yet
Petrus vero ad illos: Poenitentiam (inquii) agite, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Jesu Christi, in reniissionem peccatorum vestrorum: et accipietis donum Spiritus sancti. Vobis enim est repromissio, et filiis vestris, et omnibus qui longe sunt, quoscumque advocaverit Dominus Deus noster. Aliis etiam verbis plurimis testificatus est, et exhortabatur eos, dicens: Salvamini a generatione ista prava. Qui ergo receperunt sermonem ejus, baptizati sunt: et appositae sunt in die illa animae circiter tria millia. Erant autem perseverantes in doctrina apostolorum, et communicatione fractionis panis, et orationibus. Fiebat autem omni animae Iimor: multa quoque prodigia et signa per apostolos in Jerusalem fiebant, et metui erat magnus in universis. Omnes etiam qui credebant, crant pariter, et habebant omnia communia. Possessioncs et substaotias vendebant, et dividebant illa omnibus, prout cuique opus erat. Quotidie quoque perdurantes unanimiter in templo, et frangentes circa domos panem, sumebant cibum cum exsultatione, et simplicitate cordis, collaudantes Deum, et habentes gratiam ad omnem plebem. Dominus autem augebat qui salvi fierent quotidie in idipsum.