Latin
EP1.4 to EP1.8
Jerome, Epistulae EP1.4-8
Not analysed yet
[4] Igitur consularis pastis cruore luminibus ut fera, quae gustatum semel sanguinem semper sitit, duplicari tormenta iubet, et saevum dentibus frendens similem carnifici minitatus est poenam, nisi confiteretur sexus infirmior, quod non potuerat robur virile reticere. [5. 1] 'Succurre, domine Iesu: ad unum hominem tuum quam plura sunt inventa supplicia!' crines ligantur ad stipitem et toto corpore ad eculeum fortius alligato vicinus pedibus ignis adponitur, utrumque latus carnifex fodit nec papillis dantur indutiae: inmota mulier manet et a dolore corporis spiritu separato, dum conscientiae bono fruitur, vetuit circa se saevire tormenta. [5. 2] iudex crudelis quasi superatus adtollitur, illa dominum deprecatur; solvuntur membra conpagibus, illa oculos ad caelum tendit; de communi scelere alius confitetur, illa pro confitente negat et periclitans ipsa alium vindicat periclitantem. [6. 1] Una interim vox: 'caede, ure, lacera; non feci. si dictis tollitur fides, veniet dies, quae hoc crimen diligenter excutiat; habebo iudicem meum.' [6. 2] iam lassus tortor suspirabat in gemitum nec erat novo vulneri locus, iam victa saevitia corpus, quod laniarat, horrebat: extemplo ira excitus consularis: 'quid miramini,' inquit, 'circumstantes, si torqueri mavult mulier, quam perire? adulterium certe sine duobus committi non potest et esse credibilius reor noxiam ream negare de scelere, quam innocentem iuvenem confiteri.' [7. 1] Pari igitur prolata in utrumque sententia damnatos carnifex trahit. totus ad spectaculum populus effunditur et, prorsus quasi migrare civitas putaretur, stipatis proruens portis turba densatur. et quidem miserrimi iuvenis ad primum statim ictum amputatur gladio caput truncumque in suo sanguine volutatur cadaver. [7. 2] postquam vero ad feminam ventum est et flexis in terram poplitibus super trementem cervicem micans elevatus est gladius et exercitatam carnifex dexteram totis viribus concitavit, ad primum corporis tactum stetit mucro letalis et leviter perstringens cutem rasurae modicae sanguinem adspersit. inbellem manum percussor expavit et victam dexteram gladio marcescente miratus in secundos impetus torquet. [7. 3] languidus rursum in feminam mucro delabitur et, quasi ferrum ream timeret adtingere, circa cervicem torpet innoxium. itaque furens et anhelus lictor paludamento in cervicem retorto, dum totas expedit vires, fibulam, quae chlamydis mordebat oras, in humum excussit ignarusque rei ensem librat in vulnus et 'en tibi,' ait mulier, 'ex umero aurum ruit. collige multo quaesitum labore, ne pereat.' [8. 1] Rogo, quae est ista securitas? inpendentem non timet mortem, laetatur percussa, carnifex pallet; oculi gladium non videntes tantum fibulam vident et, ne parum esset, quod non formidabat interitum, praestabat beneficium saevienti. [8. 2] iam igitur et tertius ictus: sacramentum frustraverat trinitatis. iam speculator exterritus et non credens ferro mucronem aptabat in iugulum, ut, qui secare non poterat, saltim premente manu corpori conderetur: --o omnibus inaudita res saeculis! --ad capulum gladius reflectitur et velut dominum suum victus aspiciens confessus est se ferire non posse.