Latin
EP1.9 to EP1.12
Jerome, Epistulae EP1.9-12
Not analysed yet
[9. 1] Huc, huc mihi trium exempla puerorum, qui inter frigidos flammarum globos hymnos edidere pro fletibus, circa quorum sarabara sanctamque caesariem innoxium lusit incendium. huc beati Danihelis revocetur historia, iuxta quem adulantibus caudis praedam suam leonum ora timuerunt. [9. 2] nunc Susanna nobilis fide mentes omnium subeat, quae iniquo damnata iudicio sancto spiritu puerum replente servata est. ecce non dispar in utraque misericordia domini: illa liberata per iudicem, ne iret ad gladium, haec a iudice damnata absoluta per gladium est. [10. 1] Tandem ergo ad feminam vindicandam populus armatur. omnis aetas, omnis sexus carnificem fugat et coetu in circulum coeunte non credit paene unusquisque, quod vidit. turbatur tali nuntio urbs propinqua et tota lictorum caterva glomeratur. [10. 2] e quibus medius, ad quem damnatorum cura pertinebat, erumpens et "canitiem inmundam perfuso pulvere turpans" [Verg. Aen. 12. 611]: 'meum,' inquit, 'o cives, petitis caput, me illi vicarium datis! si misericordes, si clementes estis, si vultis servare damnatam, innocens certe perire non debeo.' quo fletu vulgi concussus est animus maestusque se per omnes torpor insinuat et mirum in modum voluntate mutata, cum pietatis fuisset, quod ante defenderant, pietatis visum est genus, ut paterentur occidi. [11] Novus igitur ensis, novus percussor adponitur. stat victima Christo tantum favente munita. semel percussa concutitur, iterum repetita quassatur, tertio vulnerata prosternitur et --o divinae potentiae sublimanda maiestas! --quae prius fuerat quarto percussa nec laesa, ideo paululum visa est mori, ne pro ea periret innoxius. [12. 1] Clerici, quibus id officii erat, cruentum linteo cadaver obvolvunt et fossam humum lapidibus construentes ex more tumulum parant. festinato sol cursu occasum petit et misericordiam domini celatura nox advenit. [12. 2] subito feminae palpitat pectus et oculis quaerentibus lucem corpus animatur ad vitam: iam spirat, iam videt, iam sublevatur et loquitur, iam in illam potest vocem erumpere: "dominus auxiliator meus, non timebo, quid faciat mihi homo" [Ps. 117. 6].