Latin
1.877.1 to 1.877.13
Jerome, Homiliae XIV In Ezechielem 1.877.1-13
Unproofread scanNot analysed yet
Non omnis qui captivus est, propter peccata sustinet captivitatem. Nam cum omnis multitudo Judicorum causa peccati derelicta fuerit a Deo, et captivitatem sustinens comprehensa sil a Nabuchodonosor, atque ejecta de terra sancta in Babyloniam usque perducta sit: pauci tamen justi qui erant in populo, non ob culpam suam sustinuerunt captivitatem, sed ob id ne peccatores qui fuerant jugo captivitatis oppressi, omnino subsidium non haberent. Fingamus quippe peccatoribus in Babyloniam abductis, justos in antiquis finibus resedisse; fiebat ut nunquam peccatores remedium consequerentur. Disposuit, igitur clemens et benignus, et hominum amator Deus inter supplicia quibus peccatores punit, etiam visitationis suae miscere pietatem, nec immoderata poena miseros premere. Semper talis est Deus noster, excruciat nocentes, sed quasi pius pater. tormentis dementiam sociat. Si autem vis agnoscere vera esse quae dicimus, vide quid acciderit in AEgypto a fame. Si voluisset interficere tantum AEgyptios, et punire cruciatos in septennali fame, fecisset utique quod voluerat: et neque Joseph in AEgyptum descendisset, nec Pharao vidisset somnium de bis quae AEgypto fuerant eventura, nee regi fuisset ostensum a principe vinariorum, esse quemdam qui possit regi somnium interpretari. Nunc vero, ut cernis, Deus flagellat quasi pater, parcit autem non solum Israel, verum et AEgyptiis, cum alieni sint ab eo, propter propriam mansuetudinem. Et manifestum est, quia boni Dei opus super eos exerceatur, dum Joseph descendit in AEgyptum, dum Pharao somniis admonetur, dum princeps vini interpretem indicat, dum interpres disserit vasa, atque ita ubertatis tempore frugibus congregatis posterioris famis penuria vincitur. E quibus omnibus perspicuum est, non esse immoderatam iram, quae ab haereticis in Creatore reprehenditur. Poteramus quidem multas historiae retexere ad haec probanda quas dixi: sed ne videar a proposito recedere, compendium facio sermonis.