Latin
1.877.14 to 1.877.27
Jerome, Homiliae XIV In Ezechielem 1.877.14-27
Unproofread scanNot analysed yet
Propositum quippe mihi est explanare de eo, quod propter peccata sua captivus adductus sit populus Israel. Et ne forte aliquis arbitretur peccatores a Deo traditos ab eo ulterius non gubernari, et semel in captivitatem redactos ultra dispensationem ejus et misericordiam non mereri, praesentem locum diligentius consideremus. Daniel non peccavit, Ananias, Azarias, Misael a peccato immunes fuerunt, et tamen captivi effecti sunt, ut ibi positi captivum populum consolaremur, et per exhortationem vocis suae poenitentes in Jerusalem restituerent castigatos pro tempore· Septuaginta quippe annis servitutis supplicia pependerunt, ac sic deinde in sedes proprias reversi sunt, quia sanctus prophetarum sermo dejectos animos sublevaverat. Verum non solum ii quatuor in captivitate prophetae exstiterunt, sed et Ezechiel unus ex eis fuit, et Zacharias filius Barachiae captivitatis tempore sub Dario rege cecinit. Inveniemus etiam Aggaeum, multosque alios prophetarum iisdem prophetasse temporibus, ex quibus indicatur Deum non tantummodo punire peccantes, verum et misericordiam miscere suppliciis. Quod si dubitas, audi voces, tormenta patientium, quomodo sacratim et in cruciatibus suis clementiam Dei eloquantur: Cibabis nos pane lacrymarum, et potabis nos in lacrymis et in mensura. Non ait indifferenter in lacrymis, sed in lacrymis et in mensura. Misericordia quippe Dei in pondere. Si non esset utile conversioni peccantium adhibere tormenta peccantibus, nunquam misericors et benignus Deus poenis scelera puniret: sed quasi indulgentissimus pater ob hoc corripit filium, ut erudiat; quasi providentissimus magister ita severitate frontis lascivum discipulum castigat, ne amari se sentiens pereat. Vide Salomonem sapientissimum omnium, quid de Dei correptionibus suspicetur. Fili, noli esse pusillanimis in disciplina Dei, neque deficias correptus ab eo. Quem enim diligit Dominus, corripit, flagellat autem omnem filium quem recipit. Nullus est enim, inquit Apostolus, filius, qui cum peccaverit hon flagelletur a patre.