Latin
1.887.36 to 1.887.56
Jerome, Homiliae XIV In Ezechielem 1.887.36-56
Unproofread scanNot analysed yet
quid parcimus nobis? Eia omnes angeli descendamus e coelo. Ideo et multitudo militiae coelestis erat laudantium et glorificantium Deum, quando natus est Christus. Omnia angelis plena sunt; veni, angele, suscipe sermone conversum ab errore pristino, a doctrina daemoniorum, ab iniquitate in altum loquente: et suscipiens euro quasi medicus bonus confove atque institue: parvulus est, hodie nascitur senex repuerascens: et suscipe tribuens ei baptismum secundae regenerationis, et advoca tibi alios socios ministerii tui, ut cuncti pariter eos qui aliquando decepti sunt, erudiatis ad fidem. Gaudium enim est majus in coelis super unum peccatorem poenitentiam agentem, quam supra nonaginta navem justos quibus non est opus poenitentia ·. Exsultat omnis creatura, collaetatur et applaudit his qui salvandi sunt. Nam exspectatio creaturae revelationem filiorum Dei exspectat. Et licet nolint ii qui Scripturas apostolicas interpolaverunt istiusmodi sermones inesse libris eorum quibus possit creator Christus approbari, exspectat tamen omnis creatura filios Dei, quando liberentur a delicio, quando auferantur de Zabuli manu, quando regenerentur a Christo. Verum jam tempus est, ut de praesenti loco aliqua tangamus. Vidit propheta non visionem, sed visiones Dei. Quare non vidit unam, sed plurimas visiones> Audi Dominum pollicentem atque dicentem: Ego visiones multiplicavi. Quinta mensis. Hic annus quintus captivitatis regis Joachim. Tricesimo anno aetatis Ezechielis et quinto captivitatis Joachim, propheta mittitur ad Judaeos. Non despexit clementissimus pater, nec longo tempore incommonitum populum dereliquit. Quintus est annus. Quantum temporis intercessit? Quinque anui interfluxerunt ex quo captivi serviunt. Statim descendit Spiritus sanctus, aperuit coelos, ut hi qui captivitatis jugo premebantur, viderent ea quae videbantur a propheta. Dicente quippe eo: Et aperti eunt coeli, quodam modo et ipsi intuebantur oculis cordis quae ille etiam oculis carnis aspexerat.