Latin
1.890.1 to 1.890.17
Jerome, Homiliae XIV In Ezechielem 1.890.1-17
Unproofread scanNot analysed yet
Et factus est sermo Domini ad Ezechielem filium Buzi sacerdotem. Sermo Domini qui in principio erat apud Deam Patrem Deus Verbum, sermo qui credentes efficit deos. Si enim dixit illos deos ad quos sermo Det factus est, et non potest solvi Scriptura, ad quoscunque sermo Dei factus est, facti suat dii. Ezechiel quoque deus fuit, quia factus est sermo Dei ad eum. Ego dixi: Dii estis, et filii Altissimi omnes. Vos vero ut immines moriemini, et quasi unus ex principibus cadetis. Ubi habetis in Novo Testamento istiusmodi repromissionem? Si oportet instrumenta distinguere, et dicere inter se dissidentes deos, quod quidem nefas est etiam suspicari, sed juxta abusionem dicimus, audacter profecto dicam, multo majorem in Veteri Testamento ostendi humanitatem quam in Novo. Ego dixi: Dii estis et filii Altissimi omnes. Non ait: quidam dii estis, et quidam non eslis; verum, omnes dii estis. Si autem peccaveritis, ausculta quid sequitur: Vas vero ut homines moriemini. Non est haec culpa vocantis ad salutem, non ipse causa mortis qui invitat ad divinitatem, et ad caelestis naturae adoptionem, sed in nostro peccato, et in nostro scelere consistit quod dicitur: Vos autem ut homines moriemini, et quasi unus de principibus cadetis. Multi principes erant, et unus ex eis corruit, de quo et in Genesi scribitur: Ecce Adam factus est, non quasi nos, sed quasi unus ex nobis. Ergo quando peccavit Adam, tunc lactus est quasi unus. Et factus est sermo Domini ad Ezechielem filium Buzi. Etiamsi de Salvatore haec dicta volucria intelligere, ne timeas, habet et sic allegoria intellectam suum: venit sermo Domini ad cum qui de virgine nascebatur, id est hominem, sermo semper in Patre manens: ut fierent utraque unum, et consociaretur homo, quem ob sacramentum et salutem universae humanitatis indueret, divinitati ejus et natura unigeniti Dei.