Latin
11.1.17 to 11.1.27
Jerome, Homiliae XIV In Ezechielem 11.1.17-27
Unproofread scanNot analysed yet
Non solum his quae diximus major est caeteris aquilis, verum in eo vel praecipua est, quod ductum habet intrandi in Libanum. Nam ingrediens illic ab arbore cedri quae in Libano sita erat electa, teneritudines et summa quaeque decerpsit, et attulit in terram Chanaan, in civitatem sive negotiatorum, sive negotiatricem, sive translatorum, sive certe, ut Septuaginta interpretati sunt, muratam; et posuit hoc quod de cedro Libani sumpserat, ut plantaretur et cresceret in terram Chanaan. Post haec eadem aquila de semine terrae, unde sumpserat summitates cedri, extrinsecus sibi semen accepit, et plantavit illud in campo frondifero super aquam multam. Hoc autem ipsum quod de terra Chanaan fuerat assumptum ab en quae Libani summa quaeque decerpserat, id est, quod secunda vice acceperat, factum est in vitem non fortem, sed infirmam, verum etiam statura pusillam; et palmites hujus vitis infirmae reclinati sunt, pro eo quod de Libano et cedro fuerat assumptum, in tantum ut radices suas sub ipsius trunco consitas haberet. Et quidem facta est vitis, et fecit propagines, et extendit arbusta sua. Et post haec venit alia aquila, et ipsa magna, magnis alis et copiosis vel plumis sive unguibus; et ecce ista vitis de qua nunc diximus, veniente secunda aquila, declinavit testamentum suum ad eam, spernens id testamentum quod prius cum arbore fecerat, in qua reclinata vitis fuerat effecta, et propaginibus factis arbusta latius fuderat, et complexa est secundam aquilam, et radices suas a priore transtulit ad sequentem. Deinde palmites emisit ad aquilam secundam, ut irrigaret eam cum gleba plantationis ejus in campo bono et aqua multa. Et quidem irrigata est haec ipsa vitis, et translata ad aquilam secundam, ut faceret incrementa, ut afferret fructum, ut fleret in vitem magnam.