Latin
11.1.28 to 11.1.39
Jerome, Homiliae XIV In Ezechielem 11.1.28-39
Unproofread scanNot analysed yet
Idcirco prophetae imperatur ut dicat, quia testamentum transgrediens vitis quod fecerat cum aquila priore, et statuens illud cum secunda, non dirigatur, neque radices teneritudinis ejus effloreat; quin potius fructus ejus propter transcensionem ejus putreant, et arescant omnia quae de ea oriebantur, et jam ultra non habeat brachium magnum et populum multum; evellatur autem radicitus, et licet irrigata sit, tamen non perseveret, et non dirigatur in ubertatem; statimque ut contigerit eam ventus urens, arescat, et cum gleba plantationis suae siccetur. Hoc propositio ipsius historiae exposcit, ut quae obscurius dicta sunt, quibusdam adjunctis sermonibus planius enarremus. Et si tantus labor est, ut ipsum quod dicitur intelligatur, quid necesse est dicere ipsam quaestionem quantam habeat obscuritatem, quae sit aquila prior, quid sit Libanus, quae cedrus, quae summa cedri, quae aquila secunda, quae translatio vitis a priore ad sequentem? Si aliquando Dei indiguimus auxilio (semper autem in intellectu Scripturarum Spiritu sancto indigemus), nunc profecto tempus est quod nobis praestet auxilium, et pandat ipse quae dixit. Quomodo Salvator noster in Evangeliis quasdam parabolas ipse interpretatur, sic et nunc propheta in secunda prophetia quae in reliquis lecta est, significat quia aquila prior Nabuchodonosor (26) sit rex Babylonis qui ingressus est in Libanum, id est Jerusalem; et accepit de summis cedri, id est regem Jerusalem et principes ejus; et attulit ea in terram Chaldaeorum, scilicet in Babylonem. Plantavit quippe in captivitatem accipiens tilios Israel, et de regio semine, et de genere principum in eadem terra constituit. Post boc autem, et post regiam stirpem, alia quoque multitudo capta est ab ro, et vitis effecta est, non tam robusta quam fuerat cum fuisset in vinea Dei et in terra saucia, ubi sacrificia Dei celebrantur, sed erat in Babylone translata vitis infirma.