Latin
11.1.40 to 11.1.46
Jerome, Homiliae XIV In Ezechielem 11.1.40-46
Unproofread scanNot analysed yet
His ita gestis, inter Pharaonem (27) regem AEgypti, et Nabuchodonosor regem Babylonis, bellum ortum est. Igitur populus qui cum regibus suis ac stirpe optimatum ab Assyriis fuerat afflictus, reperta occasione qua jugum Nabuchodonosor abjiceret et ejus imperio liberaretur, intulit se ad secundam aquilam grandem, magnarum alarum, id est Pharaonem. Deinde sic ordine currente rerum, quia Deus non Pharaoni tradiderat, sed Nabuchodonosor, et illi non sustinentes judicium et imperium ejus, excusserant jugum Nabuchodonosor de cervicibus suis, et ad Pharaonem transgressi fuerant, ira Dei super eos ingruit, et contra evenit quam putaverant. Oportet quippe eum qui a Deo damnatur, non fugere sententiam ejus, nec voluntatem judicantis velle mutare, verum patientissime sustinere, donec ipse Deus liberet qui damnavit. Igitur quia ad Pharaonem transtulit se populus, relinquitur ab auxilio Det, et pejora patitur quam ante perpessus est a Nabuchodonosor. Diximus solutionem parabolae juxta litteram, et id quod scriptum est sequitur durior interpretatio, et difficilis ad intelli gendum, secundum verum Nabuchodonosor, et verum Pharaonem, et ea verba quae de aquilis praedicta sunt. Idcirco autem ante interpositionem sequentis lectionis, hanc expositionem summatim strictimque praediximus, ut et praesens locus facilius intelligatur, et nihilominus servetur loco suo plenior expositio, et consequens parabola etiam juxta allegoriam latissime disseratur.